Psalm 56

Be Merciful to Me, O God

1In finem, pro populo qui a sanctis longe factus est. David in tituli inscriptionem, cum tenuerunt eum Allophyli in Geth. Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo; tota die impugnans, tribulavit me.

2Conculcaverunt me inimici mei tota die, quoniam multi bellantes adversum me.

3Ab altitudine diei timebo: ego vero in te sperabo.

4In Deo laudabo sermones meos; in Deo speravi: non timebo quid faciat mihi caro.

5Tota die verba mea execrabantur; adversum me omnes cogitationes eorum in malum.

6Inhabitabunt, et abscondent; ipsi calcaneum meum observabunt. Sicut sustinuerunt animam meam,

7pro nihilo salvos facies illos; in ira populos confringes.

8Deus, vitam meam annuntiavi tibi; posuisti lacrimas meas in conspectu tuo, sicut et in promissione tua:

9tunc convertentur inimici mei retrorsum. In quacumque die invocavero te, ecce cognovi quoniam Deus meus es.

10–11In Deo laudabo verbum; in Domino laudabo sermonem. In Deo speravi: non timebo quid faciat mihi homo.

12In me sunt, Deus, vota tua, quæ reddam, laudationes tibi:

13quoniam eripuisti animam meam de morte, et pedes meos de lapsu, ut placeam coram Deo in lumine viventium.