Psalm 52

Why Do You Boast of Evil?

1In finem. Intellectus David, cum venit Doëg Idumæus, et nuntiavit Sauli: Venit David in domum Achimelech. Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate?

2Tota die injustitiam cogitavit lingua tua; sicut novacula acuta fecisti dolum.

3Dilexisti malitiam super benignitatem; iniquitatem magis quam loqui æquitatem.

4Dilexisti omnia verba præcipitationis; lingua dolosa.

5Propterea Deus destruet te in finem; evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium.

6Videbunt justi, et timebunt; et super eum ridebunt, et dicent:

7Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum; sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et prævaluit in vanitate sua.

8Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei; speravi in misericordia Dei, in æternum et in sæculum sæculi.

9Confitebor tibi in sæculum, quia fecisti; et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.