Psalm 114

A Psalm of Exodus

1Alleluja. In exitu Israël de Ægypto, domus Jacob de populo barbaro,

2facta est Judæa sanctificatio ejus; Israël potestas ejus.

3Mare vidit, et fugit; Jordanis conversus est retrorsum.

4Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium.

5Quid est tibi, mare, quod fugisti? et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum?

6montes, exsultastis sicut arietes? et colles, sicut agni ovium?

7A facie Domini mota est terra, a facie Dei Jacob:

8qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontes aquarum.