Psalm 3

Deliver Me, O LORD!

1Psalmus David, cum fugeret a facie Absalom filii sui. Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me? Multi insurgunt adversum me;

2multi dicunt animæ meæ: Non est salus ipsi in Deo ejus.

3Tu autem Domine, susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum.

4Voce mea ad Dominum clamavi; et exaudivit me de monte sancto suo.

5Ego dormivi, et soporatus sum; et exsurrexi, quia Dominus suscepit me.

6Non timebo millia populi circumdantis me. Exsurge, Domine; salvum me fac, Deus meus.

7Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa; dentes peccatorum contrivisti.

8Domini est salus; et super populum tuum benedictio tua.