Song of Solomon 1

The Bride Confesses Her Love

1—

The Bride

2Osculetur me osculo oris sui; quia meliora sunt ubera tua vino,

3fragrantia unguentis optimis. Oleum effusum nomen tuum; ideo adolescentulæ dilexerunt te.

The Friends

The Bride

4Trahe me, post te curremus in odorem unguentorum tuorum. Introduxit me rex in cellaria sua; exsultabimus et lætabimur in te, memores uberum tuorum super vinum. Recti diligunt te.

5Nigra sum, sed formosa, filiæ Jerusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis.

6Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol. Filii matris meæ pugnaverunt contra me; posuerunt me custodem in vineis: vineam meam non custodivi.

7Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum.

The Friends

8Si ignoras te, o pulcherrima inter mulieres, egredere, et abi post vestigia gregum, et pasce hædos tuos juxta tabernacula pastorum.

The Bridegroom

9Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, amica mea.

10Pulchræ sunt genæ tuæ sicut turturis; collum tuum sicut monilia.

The Friends

11Murenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento.

The Bride

12Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum.

13Fasciculus myrrhæ dilectus meus mihi; inter ubera mea commorabitur.

14Botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi.

The Bridegroom

15Ecce tu pulchra es, amica mea! ecce tu pulchra es! Oculi tui columbarum.

The Bride

16Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus! Lectulus noster floridus.

The Bridegroom

17Tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia nostra cypressina.